- MISSUS
- I.MISSUSGallis Mes de mariage, ius quod domino castri d' Assi competit, quod eiusmodi est, ut ex singulis cibis, qui in vasallorum nuptiis apponuntur, discus unus ad dominum deferri debeat. Cui simile debetur Domino de la Boullaye in Normannia, quod Regard de Mariage vocatur, quô tenetur Sponsus die nuptiarum, cum Citharista, ad ferre ad dominum, 2. amphoras vini, 2. panes et spatulam mutonis, ac semel saltare, deinde domum redire. Idem.II.MISSUSqui ab alio mittitur, legatus, nuntius. Gloss.Graeco-Lat. Missus, ἀπόςτολος. Arabibus Resoul, inter praecipua Muhammedis epitheata, apud Turcas. Mississ S. Petri, legatus a latere Sedis Pontificiae, in Concilio Liptinensi, c. 1. Apud Gallicos Scriptores, Missi proprie dicti sunt, qui e Palatio in civitates et provincias, extra ordinem, mittebantur a Prin cipe, cum amplissima potestate, ut de omnibus causis, quae ad correctionem pert inere vider entur, quantô possent studiô, per semetipsos regiâ auctoritate corrigerent: et si aliqua difficultas in qualibet re eis obsisteret, ad Reg is seu Imperator is notitiam deferre cur arent: deinde, ut in quirerent, quo modo hi, qui populumregere deberent unusquisque in suo ministeris se custoditum haberet, quique gratiarum actione et qui correctione et increpatione digni haberentur, ut est in Capitular. 3. Lud Pii c. 3. 4. 5. unicô verbô, mittebantur ad iustitias faciendas, exsequendas, ad recta iudicia determinanda, ad oppressiones populorum relevandas etc. Quo spectat, quod in veteri Inscr. legitur: P. Aquius Scaevae et Flaviae filius---extra sortem anctoritate C. Caesar. et S. C. missus ad componendum statum in reliquum provinciae Cypri, etc. Praesertim enim Missi delegabantur, ut in Comitum et Iudicum pravitates inquirereat. Unde in iis tantum Comitum ministeriis morari iubebantur, de quibus querimoniae ad Principem pervenerant; non autem qui bonas iustitias facias habebant; proinde placita tenere vetabantur, absen tibus Comitibus Reip. causâ ex Leg. Longobard l. 2. tit. 53. §. 24. Atque ex hac Missorum in Comitis auctoritate, iis praeponi dicuntur Missi, in Ep. Episcoporum Franciae ad Ludovicum II. c. 14. Quo faciuntista Theodulfi Aurelian. Episcopi Paraenes. ad Fudices, v. 99. ubi ait. a Carolo Rege Missi onus sibi commissum:Praefectura mihi fuerat peragenda tributa.Resque actu grandis, officiumque pot ens.Nulli vi studiisque piis, armisque secundusRex dedit hanc Carolus, primus ad omne bonum.Malis Scabinis praeterea eiectis, bonosim eorum locum eligebant, qui iuste iedicarent, ut et meliores et veraciores homines ad inquisitiones faciendas et reiveritatem dicendum, quique ad iutores Comitum essent; ad iustitias faciendas, ex Addit. 4. Ludovici Imperatoris capp. 73. et 74. In ipsos etiam Episcopos et Abbates in quirebant, si forte res aut libertates iniuste abstulissent, vel si iustitiam facere noluissent aus prohibuissent, ex Lege Longob. l. 2. tit. 52. §. 17. 21. Inquirebant. qualiter Episcopi, Abbates, Comites, et Abbatissae per singulos pagos agerent, qualem concordiam et amicitiam ad invicem tenerent, et ut bonos et idoneos Vicedominos et Advocatos haberent et undecumque necesse fuisset, tamregias, quam Ecclesiarum Dei iustitias, viduarum quoque et orphanorum, sed et coeterorum hominum inquirerent et perficerent, et quodcumque emendandum esset, emendare studerent, in quantum melius possent, et quod emendare per se nequivissent, in praesentiam Imperatoris adduci facerent, et de his omnibus eidem Principi fideliter renuntiari studerent, ex Flodoardo Histor. Rhem. l. 2. c. 18. De Monasteriis porro, iidem ac Ecclesiis inquirebant, ac potissimum, de conversation virorum et puellarum; de sartistectis Ecclesiarum, si emendatae vel. restauratae essent, ex Capit. Caroli M. l. 1. c. 122. Curabant in super, ut provinciae latronibus ac praedatoribus purgarentur, ex Capitul. Caroli Calvitit. 11 c. 1. etc. Denique, ad hoc potissimum mittebantur, ut querelas pauperum et oppressiones, sive quorumcumque causas examinarent, et secundum legis aequitatem disinirent, ex Annalibus Francor. Bertini, A. C. 814. Praeterea, de orphanorum et viduarum causis, et deregalibus iustitiis, et maxime, deraptoribus puellarum et viduarum et Sanctimonialium, et de his, qui durius in Presbyteros saevirent, cognoscebant, ex Edicto Pistensi c. 2. De quibus rebus omnibus ita auctoritate regiâ decern ebant, ut, siquidem civiles essent causea, vel Laicos spectarent, eas in pleno mallo seu Placito cum loci Iudicibus iudicarent, ex Chron. Farfensi p. 653. etc. si vero Clericos et Ecclesias, in Synodo cum Episcopis et Sacerdotibus dirimerent, quod testatur Theodulfus in Paraenesi ad Iudic. v. 107. ubi ait, Missum se a Rege delegatum in aliquot provinciis, quas sic describit:Quo Synodus Clerum, populum lex stringeret alma,Urbibus et validis mosque decorque pius.Quas Arar et Wardo, Rhodanus quas alluit acer,Elauris, sine his commemorandus Atax.Quasque Alpes Latio Libyae discriminat aequor,Quasque Pyrenaeus orbe ab, Ibero, tuo.Seu quas Lugdunum Arcturo aut Aquilone revellis,Resque Aquitana tuis pulchra Tolosa locis.Et v. 143.Undique conveniunt populi, Clerique catervae,Et synodus clerum, lex regit alma Forum.Quis bcne compositis, nos tandem opulenta recepitUrbs Arelas, cives quam statuêre sui.Mox:Quo Synodo Cleri, legum moderamine plebisPectora contudimus, iuris et artis ope.Obibant autem quater in anno legationes suas, propter iustitias, quae usquemodo de parte Comitum remanserant; in hieme, Ianuario mense, in verno Aprili, in aestate Iulio, in auctumno Octobri: coeteris vero mensibus unusquisque Comitum placitum suum habebat et ius reddebat. Ne vero Missi hi, si pauperipres essent, muneribus corrumperentur, ex ditioribus et honoratioribus Palatii seligebantur. Hinc in Chron. Moissiacensi A. C. 802. legitur Carolus M. huic fini clegisse in regno suo Archiepiscopos, et reliquos Episcopos et Abbates, cum Ducibus et Comitibus, qui iamopus nun habebant super innocentes munera accipere etc. Crebro quippe muneribus eos tentari consuevisse, supra laudatus Theodulfus innuit, Paraen. ad Iudices, v. 169.Hôc animi murum tormentô frangere certant,Ariete quo tali mens male pulsa ruat.Hic. et crystallum et gemmas promittit Eoas,Si faciam, alterius ut potiatur agvisetc.Ad obeundas vero functiones suas, sumptibus publicis, tum im itinere, tum in ipsis provinciis, alebantur, Tractoriaque in eum finem a Principe illis data, quâ iubebantur provinciales mansionaticum et metatum iis, refque necessarias ad victum praebere: idque coniectum vulgo apellabant, qui vel in ipsis tractoriis vel in Constitut, definiebantur. Hinc idem Theodulfus Paranesi laud. v. 283.Haec ego pertractans sumebam parva libenter,Quae non saeva manus, cara sed slla dabat.Scilicet arboreos fructus, hortique virentis.Ova, merum, panes, corni pedumque cibos.Sumpsimus et teneros pullos, modicasque volucres,Corpora sunt quarum parva, sed apta cibis, etc.Seligebantur praeterea Missi ex utroque ordine, qui quod a Rege mitterentur, dicti sunt ut plurimum Missi dominici, Regales, Regii; Missi Palatii, a latere, Legati a latere Regii etc. Quos vero Missos discurrentes appellari videmus, in Capitul. 3. ann. 811. c. 8. non Missi, de quibus retrô, sed, qui ad certas quasdam unctiones a Principe extra ordinem mittebantur, fuisse videntur. Vide Fredegarium Chron. c. 87. aliosque, e quibus discimus, ita iurisdictionem Missos discurrentes exercuisse, ut, si res essent momenti maioris, vel, quae mandatum eis iniunctum excederent, ad Maiores Missos per ipsum Missaticum constitutos, qui cum Missis dominicis iidem fuêre, referre, vel cum iis res ipsas peragere tenerentur. Missos Fiscales quod attinet, memoratos in Leg. Ripuar. tit. 89. videntur fuisse, qui in fiscos Regios mittebantur a Principe, ut villicis invigilarent, resque dominicas recte disponerent: Sicut Missi Comitum, qui vices Comitum absentium agebant, in placitis et mallis publicis, et eorum mandata exsequebantur etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et in fra aliquid voce Parata.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.